HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT XCII: De sublimatione Joseph pro expositione somniorum

#Gen. XLI#Gen. I#Gen. VI

Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves crassae, obesisque carnibus, id est plenis, quasi ad esum educatis; et post, aliae septem emergebant de flumine, summa confectae macie, et devorabant priores. Expergefactus Pharao rursum obdormivit, et vidit aliud somnium. Septem spicae plenae pullulabant in culmo uno, aliaeque totidem juxta oriebantur tenues, et percussae uredine, et devorabant priores. Territus Pharao convocavit conjectores, et sapientes Aegypti, nec erat qui interpretaretur. Et recordatus est pincerna Joseph, et ejus suggestione ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt. Vincti enim et exsules incrementa crinium patiuntur. Et veste mutata, oblatus est regi. Rex apprehensa manu ejus dextera ait: Vidi somnia, nec timeas edissere quidquid sit. Narravitque quod viderat. Et ait Joseph: Somnium regis unum est, id est unius significationis; quae facturus est Deus ostendit Pharaoni. Ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti; quos sequentur alii septem tantae sterilitatis, ut oblivioni detur cuncta retro abundantia. Ad idem sane spectant boves et agricolae, et spicae, et somnii repetitio firmitatis est indicium. Quod autem juxta fluvium vidisti, haec causa fertilitatis et sterilitatis ex flumine maxime orietur. Nunc ergo provideat rex virum, qui quintam partem frugum per septem annos fertilitatis congreget in horrea regis, ut serventur adversus futuram paratam famem. Pharao utrumque miratur in Joseph, et somnii solutionem, et consilii discretionem, dispensationemque hujus rei commisit, ei dicens quod Spiritu Dei plenus esset. Ecce ter jam insinuatus est Spiritus Dei, primo ibi: Spiritus Dei ferebatur super aquas; secundo ibi: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis; tertio hic: Tulit ergo Pharao annulum de manu sua, et dedit in manu ejus, et collo torquem auream circumposuit, et fecit eum secundum in regno. Ascenditque currum regis Joseph, clamante praecone ut omnes coram eo genua flecterent, sicut coram rege. Hebraei tamen tradunt praeconem non clamasse ad geniculationem, sed abrech, quod sonat pater tenerrimus. Abba enim pater, rech, delicatus, vel tenerrimus, quasi dicat: Etsi aetate tener, tamen sapientia pater. Et ait rex ad Joseph: Ego sum Pharao. Juramentum est, et est sensus: Sicut verum est me esse Pharaonem, sic verum est quod dicam: Absque tuo imperio non movebit quispiam pedem, aut manum in Aegypto, id est non egredietur quispiam hinc sine nutu tuo, neque publicis fungetur officiis. Et vocavit eum lingua Aegyptiaca Phanecphane, id est Salvatorem mundi, quod Graece Pontiphanec dicitur, Hebraice tamen sonat absconditorum inventorem. Et dedit ei Aseneth filiam Putiphar domini sui virginem. Triginta annorum erat Joseph, quando stetit coram Pharaone, natique sunt ei duo filii, priusquam veniret fames. Vocavitque filium primogenitum Manasses, quod est oblivio, dicens: Oblivisci me fecit Deus laborum meorum, et domum patris mei. Secundum vocavit Ephraim, quod est fructificatio, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.